- CRAGUS
- CRAGUSmons Ciliciae, Tauri pars. Plin. l. 5. c. 27. ex opposito habens montem Anticragum. Aliis est mons Lyciae. Sic dictus a Crago Tremiletis (alias Trenedeti) et Praxidicae nymphae filio. Ovid. l. 9. Met. v. 645.Iam Cragon, et Lymiren, Xanthique reliquerat undas.Horat. l. 1. Carm. Od. 21. v. 7.Nigris aut ErymanthiSilvis, aut viridis Cragi.Dionysius, v. 849.Ε῎νθα βαθυκρήμνοιο φαείνεται οὔρεα ΤαύρουΠαμφύλων καὶ μέχρι. Κράγον δὲ ἓ φημίζουσι.Hîc ferunt esse Deorum agrestium antra, et incolas Cragi immortales fieri. Gentile Cragius. Steph. Nic. Lloydius. Coeterum male promontorium Plinio dicitur, cum sit mons εν τῶ μεσογέιῳ, in mediterraneo, et quidem Lyciae, ut Strabo et Ptol. eum ponere videntur. Nec obstat, quod his ipsis ἄκρα dicitur; haec enim vox non semper ἀκρωτήριον, seu promontorium, significat, sed summum quoque iugum montis cuiushbet aut verticem. Sic Arrianus Aspendum, εν ἄκρᾳ ἀποτόμῳ, sitam dicit, h. e. in edita ac praerupta rupe. Et Strabo scribit, Cragum montem habere ὀκτῶ ἄκρας, h. e. octo vertices vel octo capita, quod Plinium fefellit. Sed et improprie Livius, l. 21. c. 35. excelsum in Alpibus iugum promontorium vocat, ubi Hannibalem in promontorio quodam, unde longe ac late prospectus erat, consistere iussis militibus, Italiam ostenstâsse memorat. Latini vero promuntoria tantum dicunt de prominentibus in mare saxis. Interim et Scylax Cragum promontor. revera Cariae facit, cuius παράπλουν a Maeandro fluv. auspicatur, et Cragô promontoriô terminat. Et Dionysius usque ad mare montem hunc porrigit. Quô pactô aut non erravit Plinius aut alios errantes sequutus est. Salmas. ad Solin. p. 785.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.